Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/1/30

De mercatu operario japonico  

Hodie legi in Ephemeride scripta diurnaria de Gallorum operistitio, in quibus "XXV centena milia hominum summatim in urbibus et oppidis reclamasse" ferantur. Et in Japonia enim multi ob crisin oeconomicam solliciti sunt. Praesertim multissimi operarii, exempli gratia, societatum fabricatricium autoraedarum locos suos muneris perdidisse vel perdituri esse dicuntur. Attamen nullum operistitium unionibus operariis factum est. Cur?

Hac in terra etiam sunt duo genera operariorum; uni sunt "normales (japonice; seiki)" nuncpati qui societatibus, exempli gratia, Toyota vel Canone recte adsumpti sint atque stabili munere cum incremento salarii praemioque fungantur. Quos dimittere ob codiciones jure ac stricte definitas difficillimum est. Alteri enim sunt "missi (japonice; haken)" nuncpati, qui aliis societatibus per spatium certum adsumpti autem missi ad Toyotam vel Canonem pro salario inferiore sine promotione ibi laborant. Quos dimittere etiam multo facilius est.

Cum status oeconomicus pejus factus sit, societates primum operarios "missos" dimittere solent, ut "normales" intacti sanique maneant. Itaque vero discretio vel discriminatio in mercatu operario japonico est. Attamen infeliciter uniones operariae japonicae nunc tantummodo ad vitas "normalium" tutandas exstant. Quam ob rem, dum "missi" valde adflictati sunt, nihil faciunt, nisi quod incrementum salarii "normalium" petant.

Multi oeconomistae dicunt nos incrementum productivitatis operariae efficere et problema operis vacationis solvere, si "normales" facilius dimittere vel salarium eorum deminuere possit, ut liquiditas mercatus operarii major fiat. Sed adhuc nihil mutatum est. Ecce maximum problema oeconomicum hujus terrae.
0

2009/1/28

De prima basipilaria professionali  

Mense Decembri nuntium mirabile audivi; quaedam enim discipula lycei 16 annos nata ex aliis in probatione electa est, ut lusor manus professionalis basipilae nomine "Kobe 9 Cruise" fieret. Haec jaculatrix nomine Yoshida Eri 155cm alta, ita parva est, ut athleta professionalis haberi difficilis sit. Primum etiam putabam eam tantummmodo ad nomen manus suae celebrandum electa fuisse, quia manus Kobes anno superiore condita, ut ligae regionalis independentis participiat, a multis ignota manebat.

Sed videns pilam ab hac juvene juculatrice jactam persuasum de sua facultate sum. Ecce revera pila magica! Jactat etiam rarum genus pilae anglice nuncupatae "knucleball", quae, quamquam velocitate multum tarda sit(circa 100km/h), jacta ex loco valde basso volans sine ulla rotatione de subito quassata cadat. Quam clava icere vel tangere et lusoribus masculis difficillimum sit.

Etsi nemo sciat utrum Yoshida inter lusores masculos supervivere possit an non, nunc optamus nos omnes, ut in certaminibus mense Aprile incipientibus optimum ludum ostendet.


0

2009/1/23

De Sancta Ursula  

Hodie in sponda ( anglice;sofa ) jacens legendum "De vndecim milibvs virginvm" a Voragine scriptum pellegi. De earum martyrio Carpaccius pictor italicus notissimas picturas pinxit, exempli gratia illam "Somnium Sanctae Ursulae" nomine hanc sententiam sequens,

"Tandem cum Vrsula omnes uirgines ad fidem conuertisset, sub unius diei spatio flante prospero uento ad portum Gallie qui Tiella dicitur et inde Coloniam deuenerunt, ubi Vrsule angelus apparuit et predixit eas illuc integro numero reuersuras et coronas ibidem martyrii percepturas."

Memlinck autem pictor Belgicus vel Batavicus capsam de hoc legendo picturis ornatam paravit, quarum exempli gratia "Martyrium Sanctae Ursulae" has sententias sequens,

"Cum autem ad beatam Vrsulam ceteris iugulatis uenissent, uidens princeps eius miram pulchritudinem obstupuit et consolans eam super necem uirginum promisit quod eam sibi in conjugem copularet. Sed cum hoc illa penitus respuisset, ille contemptus se uidens directa sagitta eam transfixit et sic illa martyrium consummauit."

At cur Romam ire eis necesse fuit? Id in legendo non explicatur. Si eae directe ad Angliam ivissent, princeps Hunnorum non eas Coloniae necavisset...

Quomodo autem urbs Tiella hodie francogallice appellatur? Sitane est in litore mediteraneo?
0

2009/1/18

De Date tennilusore  

Ultimis decenniis praeteriti saeculi mihi tres heroes athletici erant; Nakata Hidetoshi pedilusor, Nomo Hideo lusor basipilae, et Date Kimiko tennilusor femina, De Date et nunc optime recordatus sum, exempli gratia, agon semifinale in Wimbledone anno 1996 habitum contra Stephaniam Graf quae eo tempore regina tenniludii esset. Date ictibus orientibus (anglice; rising shots) utens hanc reginam persecuta est, ut paene victoriam reportaret. Sed, ah, agon ob solem occidentem cessari debuit. Proximo die lusor japonica, quia sera ad motum suum incipiendum esse soleret, faciliter ab germanica victa est.

Cum 25 annos nata erat, de subito ab mundo athletico decessit dicans "Tenniludium mihi jam non placet". Nemo veram causam ejus decessus sciebat, nisi quod diurnarios televisionis actorumque abominaret. Annis posterioribus pueros docebat ferme silentiam tenens.

Mense Aprile praeteriti anni haec lusor legendaria 37 annos nata ut athleta professionalis coram nobis miratis iterum adparuit. Dixit autem "non ad pugnas contra lusores mundi pugnandas sed ad juvenes lusores japonicas citandas in harenam reveni". Etsi nonnulli erant qui de ejus facultate pugnandi dubitarent, mense Novembri in campionatu japonico victorias reportavit atque regina hujus terrae iterum facta est.

His diebus in campionatu Australiano adest. Tres autem victorias consecutivas in agonibus praeliminariis reportans nunc pugnam contra optimas lusores mundi pugnat. Diurnariis dicit, "In Australia suaves memorias habeo. Sed praeteritos dies non recolo. Tantummodo de hoc tempore cogito."

Bonum nuntium exspectemus!

0

2009/1/16

De arte aerinavis navigandae  

Hodie nobis vera virtus monstrata est a gubernatore aerinavis quae sine ullo damno ad flumen nomine Hudson Neoeboraicae descedit. Quam mirabilis ars navigandi ei est! In programmatibus autem telivisificis aerinavigationis periti japonici eum multum laudant pro decisionibus sanis in brevissimo spatio factis. Opto etiam, ut ille gubernator dicat; "Et crisin oeconomicam superare potemus. Spem habeamus!". Si populos nationum omnium ita hortar, re vera animi permultorum hominum forsitan mutari possint, ut oeconomia mundi melior fiat. Nam, crisis non alibi sed in mentibus nostris est.
0

2009/1/15

De conventu poetico  

Hodie in regia imperiali se habuit ritus nomine "Initium conventus poetici". 10 poemata taedentia poetarum amatorium ex 20 milibus taedentissimis electa erant, ut cum operibus imperatoris proceriumque ibi modo veterrimo canerentur. Emissio autem televisifica directa facta est, quam nemo serio videret. Miror, quod hic ritus sine ulla creativitate per plus quam 700 annos permaneat. Re vera versus a regulo scripti et hoc anno pessimi mihi videntur. Vestes etiam europaeae a participibus indutae me valde frustrant. Cur japonicas non inducent, ut peregrinis placeant...?


(Emissio anno 2008 facta)
0
タグ: 歌会始

2009/1/13

De cervisia hiemali  

Olim ex fenestra cellae, ubi has sententias scribam, videri poterat mons Fujis, de quo auctor fabulae "De lignatore silvae bambueae" nuncpatae saeculi noni scripserit quondam imperatorem, lugentem abscessum quaedam puellae nomine Cagujae ab ipso amatae, effecisse, ut remedium vitae immortalis accipiendae in cacumine comburetur.

Hunc montem legendarium, cum vitam agere hic coeperim, cotidie magno cum gaudio videbam. Re vera, vespere figura purpurea in caelo occidentali erubescente picta, praesertim cum aes pura esset, pulchre conspicua erat. Etiam aliquando hieme noctu innivatus lucem lunae repercutens in tenebris adparebat mons forma, ut dicatur, femineus, quem videns cervisiam optimam in cella osbcura atque calefacta biberem.

Haec tamen voluptas abhinc aliquot annos mihi haberi non potest ob unam arborem excrescentem citreum qui, dum aetate faciat, ut in horto meo volitent permulti papiliones caerulei odiosissimi pulcherrimique, hieme fructus odiosissimas sapidissimasque ferat.

Quam ob rem, ut Fujim nocturnum videam, nunc ad me poculum cervisiae succo citreo additae tenentem ire oportet in cellam domus meae alteram...
0

2009/1/10

De auro falso  

Irisato, Collocatori Yokohamensi, homini jocanti et ad ridendum prompto, quamquam in teneris annis opera Frescobaldii Sweelinckque ipse canere placeret, his diebus istas cantrices cotidie in Youtube ausucultandi consuetudo est. Ad eum, cum Zonifex Yengenius esset Saitamae, accessit visitandi gratia puella 18 annos nata, admodum formosa, usa grave voce, saltatione satis luculenta. Admiratus puellae pulchritudinem suavitatemque canendi, ac nonnulla percunctatus. Ad quae puella scite respondit, versus ad illam:

'Tua carmina valde amo' interrogat timide, 'quia crescentibus annis decreverim intellectu, et stultior provecta aetate factus sim?'

Tum puella extemplo: 'Non, nam nos cantrices japonicae quam isti musici europaei veterrimi superiores sumus'

Laetificatus est subito veroque responso Collocator, gaudio ab illa reprehensus, quam ferme canentem viderat.




Legendum est;
http://sandra-ramosmaldonado.blogspot.com/2009/01/de-infantium-salibus.html
0

2009/1/9

De animis animalibus  

Causa fundamentalis difficultatum oeconomicarum Japoniae esse dicitur id, quod "Animi animales" debiliores quam in aliis terris sunt. Animi animales( anglice; animal spirits ) sunt conceptus qui a praeclaro oeconomista Keynes in libro suo nomine "De theoria generali " propositus est. Qui interpretari potest sicut voluntas novarum societatum condendarum vel voluntas titiulorum emendorum. Re vera in terra mea tantum operae in officinis quibus regulariter pecunias lucrari possit semper bonae desiderabilesque habentur, dum collocatio vel omnes genera incertorum accipiendorum a multis vitari despicerique solent.

Sed condicionibus rerum oeconomicarum cotidie mutatis autem hominibus societatibusque mutari necesse est, ut supervivant.Haec etiam mutatio distributione pecuniarum capitalium optime efficitur. Ex quo sequitur, quod conditores et collocatores qui ipsi incerta accipiant melius quam regimen omnes mutare possunt.

At quomodo animi animales ali possint? Quid sint? Qualis machinatio physiologica ibi abscondita sit? Jam scitur quod genus remedii statum animi mutare possit; si pilula antidepressiva uteretur, ob euphoriam serotonino factam vir inaudax formosissimam mulierem temptare faciliter auderet. Itaque si omnes Japonici has pilulas haurirent, fortasse permulti negotii novi creati essent, ut homini sine operibus deessent. Sed hoc modo nunquam uti potest...

Rebus sic stantibus usque ad diem quo MIT vel NASA modum salubrem euphoriae faciendae inveniat, auscultemus carmen Matsudae Seikonis "Tempestatem pedum nudorum" nomine, qui quantitatem serotonini in cerebro certe augere potest!

0

2009/1/6

De Komurone Tetsuya  

Komuro japonicus notissimus musicus est. Ultimis decenniis praeteriti saeculi panxit ad saltationem permulta carmina, quae a cantricibus popularissimis ut Namie Amuro, Tomomi Kahara, Ryoko Shinohara canta sunt. Maximus numerus eorum discorum venditus est; anno 1996 auscultores japonici 11.5 milliones discorum Komuronis emerunt, ita ut 2300 milliones yenes ille lucratus sit. Ob hanc felicitatem tunc unus divitissimorum hujus terrae factus est.

Sed post annum 2000 condiciones ejus negotii citissime pejores facta sunt, quia ejus societas in Hongkong cum Rupert Murdoch condita maximum damnum reportavit. Gradatim pauperari coepit et magnum debitium cumulatum passus est.

Mense Novembri anno 2008 japonici omnes valde mirati sunt, quod ob defraudationem usque ad 500 milliones yenes apprehensus a biocolytis sit. Hoc nuntio misso multi erant, ut praeclarus oeconomista Nobuo Ikeda, qui musicen Komuronis vacuam indignamque auscultatu fuisse dixerunt. Emissiones televisificae radiophonicaeque ejus cariminum deletae sunt.

Sed mihi semper ejus carmen nomine "Blanditia" ab Akina 30 annos nata cantum valde placet, praesertim quia Komuro regulas musicales modernas interdum non sequitur.

0

2008/12/25

De Nicolao Japonico  

Nicolaus civis Saitamae urbis ex divitibus et semper jocantibus parentibus originem duxit. Pater ejus Ichicolaus, mater vero Maia dicta est.

Quem cum primaevo iuventutis suae flore mater ex ala dextra sua genuisset, deinceps theae dulcis vendendae societatem condidit et gerebat, ut divitior fieret. Hic prima die, dum balnearetur, erectus stetit in pelvi et gressus dixit, "Et super et infra caelum tantummodo ego verendus sum". Insuper quarto anno jam sugebat fistulas nicotianas. Factus autem juvenis amans omnes lascivias praesertim pachincorum terebat limina et, quidquid ibi de numeris velocissime movientibus intellegere poterat, cottidie permultam pecuniam lucratus est. Parentibus vero suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem Dei, sed ad crisin oeconomicam solvendam dispensaret.

Tunc quidam contermineus suus satis nobilis tres filias ob inopiam prostituere cogitabat, ut sic earum commercio aleretur. Quod ubi Nicolaus comperit, ei dixit,"Tuae filiae pulcherrimae sunt. Carminibus saltationibusque quam prosititutione eas plus pecuniae lucraturae esse puto." Cui contermineus "Verum?" Cui ille "Etiam". Proximo die fliis suis dixit "Nunc in artibus canendi saltandique cottidie vos exercere debetis!!". Cui eae responserunt, "Cur, patre? non volumus! Si tu nos exercere velis, da nobis pecuniam". Quod contermineus audivit et tacuit.

Quem ubi Nicolaus comperit, massam auri panno involutam in domum ejus per fenestram nocte clam jecit et clam recessit. Mane autem surgentes filiae massam auri reperunt et Deo gratiam agentes in eis artibus se cupide exercere coeperunt. Post sex menses, ab eis conformatus est grex musicus quem Nicolaus "Candies" nuncupavit.Versus autem carminibus ipse scripsit. Populo japonico valde placuerunt earum carmina saltationesque, ita ut plus quam 10 miliones disci venditi sint. Contermineus atque Nicolaus maximam pecuniam lucrati sunt. Insuper omnes qui earum carmina auscultarent magnopere hilarati sunt, ut plus mercium emerent. Hujusmodo crisis oeconomica feliciter victa est.
1

2008/12/23

De die Akinae  

Hodie venderi coepit novus discus Akinae Nakamoris.

Convenite operaii omnium nationum!
Canite carmen Akinae laudandae!


Dies Akinae dies illa
solvit auscultores venustate in favilla
teste Sakamoto cum Mori

Quantum gaudium fuit
quando judices venerunt
cuncta stricte discusserunt
0

2008/12/22

De Nativitate  

Et in Japonia hodie celebramus feriam Nativitatis, non eam Christi sed Imperatoris Japonici, qui ex deis legendariis temporis creationis hujus terrae originem ducere dicatur. Nunc nemo est qui hoc legendum de rebus veris scripsisse credat. De facto his diebus celebramus Nativitatem Christi modo tantum commerciali. In urbibus multi arbores Natalis inveniuntur, carmina Natalis audiuntur, escae Natalis eduntur. Feria Natali finita parabimus ad feriam Novi Anni celebrandam. Ponemus arbores pineos ante januas domorum. Primo die Novi Anni, edemus escam qui "Zoni" appellitur. Non est elephans coctus, ut saepe putetur a eis qui linguam japonicam discere coeperint, quia in Japonia hoc animal non est, sed genus escae ex orysa factum. Ego tamen nihil harum rerum faciem. Tantum videbo certamen finale pedifolii Poculi Imperatoris cujus manus victrix se participiat certaminorum Poculi Intercontinentalis anno proximo.
0

2008/12/19

De regina errabunda  

Japonia omnis divisa erat in factiones tres, quarum una favebat Akinae, alia Seikoni. tertia ei quae ipsius lingua Koizumi, nostra Kyonkyon appellabatur. Hae omnes voce, pulchritudine, modo canendi inter se differebant. Seiko a marito Kanada, Koizumi a Nagase discessit. Harum omnium formosissima erat Akina, propterea quod de tenero ungui cupidissime saltationem discebat.

Quamquam sodalis factionis Akinae ex juventute sim, recens carminibus Seikonis auscultatis valde a hac cantrice adtractus sum.

http://jp.youtube.com/watch?v=6OaaClK4hPQ&feature=related

Sed hodie venustate Akinae in his pelliculis iterum victus sum. Cum "Reginam Errabundam" canebat anno 1986, eam pulcherrimam fuisse puto.

0

2008/12/18

De diamantibus oculorum   

Hodie auscultavi aliud carmen Matsudae Seikonis nomine "Diamantes oculorum" fortasse post intervallum plus quam 20 annorum. Re vera hoc, ut mihi videtur, mirabiliter suave est. Ob quam rem conatus sum scire quis panxerit. Miratus sum, quod iterum illud nomen praeclarum Kuretam Karuhonem (alias Matsutoyam Yumim) invenerim. Vox Seikonis in hoc carmine, quamquam in parte inferiore paululum gracilis sit, in superiore nimis luculenta est, ita ut omnes Japonici eam amarent.



♪Noli mihi dicere te me amavisse.
0



teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ