Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/8/9

De litteris imaginariis Kircheri  

Abhinc aliquot dies cum cyberdiarium Sandrae Ramos legerem, inveni paginam hispanice scriptam, qua praebetur liber “China Monumentis, qua sacris qua profanis” intitulatus ab Athanasius Kircher germanico saeculo septimo decimo editus. Kircher solum narrata scriptaque missionariorum ad Sinas missorum consulens varias formas ideogrammatorum sericorum historiamque eorum explicavit. Mihi maxime cordi sunt hae litterae vel potius picturae singularissimae litteris ABCDE signatae, praesertim propterea quod res imaginariae duplices hic monstrentur, scilicet picturas de mytho imaginario pingere conatus esset is qui multa rerum sericarum ipse recte non sciret.

Primus imperator Fofi in libro Kircheri adpellatus nostra aetate Huxi adpellatur et narratur abhinc circa quinque milia annos vixisse terramque Sinarum rexisse. Atque augurium Bagua adpellata litterasque creavisse. Certe existimandum est, quod haec fabula tota de rebus imaginariis narrat, quoniam dynastia Shang saeculo septimo decimo a.c. condita veterrimum vestigium Sinarum nobis tradere hodie putatur. Corpus imperatoris pingi solitum erat, ut partes inferiores ejus et uxoris suae angues inter se inplicati fierent. Forsitan in Kircheri libro aliquem in Europa vel in Sinis inventu litterarum figuras anguinas corporum amborum miscuisse reor.

クリックすると元のサイズで表示します

Hac in pagina legitur alterum ideogramma littera G signatum, quod autem maxime mihi cordi est. Dum Kircher hoc character hominem amore captum indicare scripsit, nunquam haec forma inter omnia ideogrammata inveniri possit. Egomet puto hunc germanicum eruditissimum forsitan describere voluisse de littera , quae recte amorem significat parte inferiore scilicet cor indicanti.

Attamen ipsa littera errata a Kirchero creata quattuorque litterulis scilicet muliere ac duobus filis ac verbo composita etiam joculariter uti possimus, ut “colloquium nimis longum a mulieribus telephonice habitum ” indicemus...
.
P.S
Nonne littera И inveniri possit, cum hanc picturam videamus?
0

2009/8/6

De defectu actricis notissimae  



Heri quasi omnes Japonici nuntios televisificos videntes multum mirati sunt, quod notissima formosissimaque actrix Norico Sacai nomine 38 annos nata cum filio suo quoquam evanuisset nec ullo modo contingi posset, postquam conjux suus ob medicamentum illicitum in veste absconditum a biocolytis noctu in quadam via Tociense adprehensus fuit.

Norico, quae vitam suam ut cantrix idolica 15 annos nata coepisset, statim valde favorabilis facta fuit in Japonia, Taivania, Honcongia et allis civitatibus Asiae orientalis. Itaque cum minister primus Sinarum Wen JinTao in Tocio ducem Japoniae visitaverit, ad illum politicum excipiendum ex multis actoribus cantoribusque selecta fuit.

Anno 1999 cum 28 annos nata esset, a quodam viro undis labente (anglice; surfer) subito conjuncta fuit. Attamen, postquam filium genuerat, continuo etiam populos Asiae delectabat, ut in nonnullis pelliculis televisificis personas maximi momenti gereret ac novos discos ederet.

Sed curriculum vitae suum adhuc ita luculentum ob crimen mariti vitiosi interruptum est. Defectu suo multa aenigmata nunc manent. Multa et in actis diurnis serice scriptis narrantur. Investigatione a biocolytis gesta undae electricae instrumenti telephonici portabilis sui semel in quodam loco montano 100km a urbe capitali remoto captae fuisse fertur.

Exoptem eam ac filium suum maturissime sanos inventos iri.
0

2009/8/2

De Baguette Bardot  



Baguette Bardot, una ex personis ab artifice maxime insolita japonica Toastie nomine gestis, modo superrealismi canit carmen “contagionem” nuncupatum, quod primum a celeberrima actrice francogallica Brigitte Bardot anno 1967 cantum esset. Mirabile jocosumque est, quod panes pro manibus sint huic mulieri, quae se ex stella “pane tosto” ad terram nostram advenisse dicat. In hoc pelliculo etiam panifices panes coquere jubet, ut gignatur infantulus ejus adsimilis. Quam singulare!

Ars ejus canendi "musica technica popularis”(anglice: techno-pop) nomine adpellatur, quae praesertim octavo decennio in hac terra favorabilis esset, dum verba japonica non multum a francogallicis differunt. Mihi enim videtur hoc opus singularissimum imitationem barbaricam rerum civitatum occidentalium non esse; attamen morem creativitatemque maximae Tociensis urbis neophiliae bene monstrare.

Ecce situs interretialis ejus, quo invenitur commentatio francogallice scripta in quodam periodico panificum adparita. Videas autem “machinam spirituum”, quae primum a Brigitte anno 1963 cantam erat, deinde a Baguette voce viva refingitur.

Notandum quoque est, quod grex musicus japonicus "Pizzicato Quinque" nomine illud carmen nono decennio francogallice cecinit.
0

2009/7/28

De Domo Alba  




Acina Nacamori 17 annos nata, quae una ex cantricum idolicarum maxime favorabilium octavi decennii in Japonia esset, intime ad citharam canit in programmate radiophonico anno 1983 emisso carmen intitulatum Domum Albam Tristem, quod primum cecinisset Bertie Higgins. Dum hic cantor americanus musicae rockiae ad maturos versae (anglice; adult oriented rock) de vetere pelliculo cinematographico ejusdem tituli ab amantibus viso narravit, nihil ad illud pelliculum pertinens aperte describitur in versione japonica, cujus discum edidit anno 1982 Hiromi Go cantor eo tempore celeberrimus.

At Hiromi modo maturiore iterum cecinit hunc cantum anno 2005 in quodam programmate televisifico. Insuper multi cantores cantricesque per totum terrarum orbem, exempli gratia Jessica Jay, Demet,Yasemin Enis et caeteri Domum Abam canunt, quorum praesertim haec ultima cantrix turciana mihi valde placet. Sed inter omnes certe maxime delector voce inornata puellae japonicae quae mecum idem tempus ageret.
0

2009/7/26

De arbore nummos ferente  

クリックすると元のサイズで表示します

Cum in google imagines jocosas de pecunia pingentes quaererem, inveni hanc picturam sive ukiyoem, quae ab Utagawa Kunisada artifice undevicesimi saeculi picta erat. Hodie significationes iconographicas ejus paulum explicare conar.

In utroque latere arboris legi potest inscriptio in septem litteris, quarum quattuor "kanji" sive ideogrammata serica, tres "hentaiganae" sive veteres formae phonogrammatorum japonicorum sunt,

奇樹(kiju)
/ 奈類木(kane no / naru ki)

Hae "arborem insolitam"et"arborem nummos ferentem" significant.

Supra arborem duo preces in ideogrammatibus scriptae sunt.

七福/即生(sitsi fuku / soku jou)
"Septem beatitudines statim fiant."

開運/出世(kai un / shus-se)
"Fortuna prospera ac res secundae sint"

Viri infra arborem sedentes duo ex septem deis beatitudinum sunt. Scilicet ad dextram deus alimenti bonique Daikokuten supra saccos stramineos oryza plenos sedens in manu dextra tenet malleum qui beatitudines vocare potest ac in laeva saccum beatitudinibus plenum. Ad laevam deus piscatorium mercatoriumque Ebisu tenens piscem ac harundinem qua beatitudines piscari potest.

Mirum singulareque est, quod caudex ramique hujus arboris compositi sunt ex verbis vel versibus qui undecim condiciones necessarias ad copiam merendam indicant.Quarum tres, qui in parte maxime inferiore inveniuntur, scilicet desiderabilissimas esse putantur, nunc legamus.

やうぢ木(shoujiki)
probitas vel verax esse (in medio)

いむつまじ木(kanai mutsumajiki)
familia concordissima (ad laevam)

能奈木(yudan no naki)
prudentia (ad dextram)

Notandum est, quod omnes undecim versus se cludunt cum littera 木, quae hic usurpatur ut duplex, id est, uno tempore ut phonogramma sonum "ki" ferens ac ideogramma "arborem" significans.

Haudquaquam scio, utrum vir verax et aetate nostra copiam mereri possit an non. Attamen, si negotiationes fides aestimantes (anglice: rating companies) veraciores fuissent, tantos nummos ob crisin hypothecariam certe non perdidissemus...

Gratias ago auctori hujus paginae Emissionis Interretialis Chojamachis.
0

2009/7/24

De modo collocandi  

Cum status oeconomicus mundi paulum corrigi coepisse mihi videatur (et sic sperem), ego quoque linguam latinam a me his mensibus neglectam iterum curare conar.

Collocationem pecuniae puto revera adsimilem esse bonsais sive artis japonicae arborum parvarum in urnis colendarum. Dum ramos nimis cretos secare vel nutrimentum dare vel a cygno nigro arbores pulchras tegere interdum debet, in tempus reliquum maiore otiosus manere potest spectans omnia a vivis facta.

Sudor hic non est, sed tantummodo sollicitudo, quae etiam nummus fiat,




declinatio verbi japonici: bonsai bonsaim bonsais bonsai bonsai / bonsaes bonsaes bonsaium bonsaibus bonsaibus

1

2009/3/3

De magistro Johanne Christopho Devynck latinista  

Hodie mane cum japonice in google quaererem cum verbis clavibus“lingua latina" et "elogium", sub lineis meis jocularibus inveni paginam scriptam de quodam viro francogallico quem novi. Sed quam tristis! Fertur eum abhinc 7 annos in Fonte Bleaudi birota athletica vehentem casu viario mortuum fuisse. Adhuc mortem suam nesciebam. Legitur autem eum in Schola Normali Superiori et Universitate Parisiense elogiis latinis studuisse.

Cum in universitate essem, litteras francogallicas me docuit.

Mense Aprilis primo die ejus lectionis, quia non discipulus sectionis litterarum francogallicarum essem, cum eum rogaverim utrum ad lectiones ejus adesse possem an non, mihi tranquille respondit "Pourquoi pas (Quare non)". Nequaquam piger eram, sed confitendum est me nihil litterarum scivisse. Revera linguam francogallicam discebam, tantummodo quia opera musica illius terrae instrumentis canere mihi placebat.

Cum in auditorium veniret, excerpta operum Barthes vel aliorum nobis 5 vel 6 discipulis dans, jubebat tantummodo "Adnotate (Commentez)". Semper valde perplexus manebam, quia eo tempore nondum linguam francogallicam perdidiceram. Non recordor enim quid ei responderem. Fortasse inter omnes discipulos quos doceret, puto ego stultissimus fuisse. Sed colloquia cum eo privatim habita optime recordor.

Cum in via prope universitatem casu congressi simus, paginas latinas quas legebam ei ostentavi. Respondit, "Ah, Suetonius."

Cum epistulam ab amico germanico latine scriptam ei monstraverim,
"Non litteratura, sed litterae."

Cum de libro a Bouffartigue scripto paulum dixerim.
"Eum novi."

In curru ferriviario cum Shinjukum iter faceremus dixit,
"Cum puer essem, camelus appellabar "

Infeliciter in Japonia linguam latinam non docebat. Explicationem ejus de, exempli gratia, rhotacismo audire voluissem....

Cur abivis, dum maneo?


0

2009/2/24

De funeratione  

His diebus in programmatibus televisificis japonicis multa narrantur de pellicula "Okuribito (japonice おくりびと)" nuncupata quae est in pretio americano "Academia". Depingit enim vitam cujusdam viri qui in societate funerationes agente operatur.

At hodie parva societas fabricatrix autoraedarum Mitsuoka nomine nuntiat se currum funeraticum "Okuriguruma (japonice おくりぐるま)" nuncupatum vendere coepisse. Quam bonus modus nominis societatis celebrandi!

In Japonia est alterum genus currus funeraticus revera mirabile. Ecce vera ars templi sintoistae struendi. Si hanc autoraedam in via alicujus urbis europaeae gubernes, omnes eam videntes sine dubio dicant "Pulcherrima!"

Ceterum, si has autoraedas ab aliis confectas illuc exportes, fortasse plurimas pecunias lucreris ac ita negotiosus fias, ut non possis meminisse mori.

0
タグ: Okuribito

2009/2/22

De somno verno  

In scholis Japoniae litterae classicae Sinarum pro latinis vel graecis paulum discuntur. Egomet enim nunc bene recordor aliquos versus quos legi cum discipulus scholae mediae vel Lycaei essem; exempli gratia, notissimos versus de somno a 孟浩然(Meng Haoran) praeclaro poeta octavi saeculi scriptos.

春眠不覺曉 處處聞啼鳥 夜来風雨聲 花落知多少

dulce somno verno Auroram non animadverti
nunc aves utro citroque canere audio
nocte ventus pluviaque sonos reddebant
plurimos flores cecidisse scio

(quam turpis conversio mea sit!)

Attamen linguam sericam hodiernam numquam didici. Itaque cum acta diurna legere conor, quamquam multae litterae quas intellegam inveniuntur, significationem totam recte intellegere non possum.

Quod ad appellationes pertinet, revera nihil nuntiorum radiophonicorum televisificorumque intellego, quia in lingua japonica utimur sonis ante octavum saeclum hanc in terram adventis. Ecce exemplum rerum veterum insularitate conservatarum.



Gagaku: genus musicae traditionale quo forma musicae aulicae sericae ante decimum saeculum huc adventae conservari putatur.

Sed quam somnifera...

2

2009/2/22

De Sasuke Magno  

Praeterita hebdomade nuntium mirabile insolitumque audivi. Quidam luctator professionalis personatus "Sasuke Magnus" nomine in statione ferriviae apprehensus a biocolytis est, propter ea quod in curro calcem impegerit miserabili viro qui sine permissu photographema ejus fecerit.

Sed ego quoque item facere voluissem, si Sasuken in curro invenissem, quia illum luctatorem numquam personam deponere dicitur, ut et in balneo et in lecto pugnator heroicus maneat.

Revera enim Sasuke homo excellens a multis habetur, quia anno 1992 condidit novum gregem luctationis professionalis Michinokum nomine qui saltem in regione septentrionali Japoniae, Lucaniae paulum simili, ludos monstret, ut negotium ejus magnopere prosperaret. Postea etiam decurio praefecturae Ivates anno 2003 electus est atque personatus manens conventibus aderat.

Biocolytis qui nomen ejus verum quaesiverint fertur illum respondisse. "Mihi nomen saltem Sasuke Magnus est".

Et uxor mexicana ejus formosissima fortasse vultum verum Sasukes nesciat...

0
タグ: Sasuke

2009/2/17

De quodam ebrio  

Hodie in omnibus programmatibus diurnariis televisificis multa narrantur de quodam viro qui optimo vino bibito in capite mundi aeterno ebrius factus sit. Nakagava Shouichi nomine 55 annos natus Romam iter fecit non ad forum Urbis videndum, sed ut congressui ministrorum rerum fiscalium septem maximarum oeconomia civitatum mundi G7 nuncupato adsit.

Quia ipse etiam minister rerum fiscalium Japoniae est.

Dicit autem "Ore vinum insinuavi sed non hausi. Fortasse medicamentum ad perfrictionem sanandam haustum nimis mihi profecit". Cujus verbis tamen nemo credit, ut iste sponte ministerio recedat.

Ceterum praeterito die Veneris ministerium rerum fiscalium Japoniae publicavit se ad Fundum Monetarium Internationalem 100 biliones dolariorum faeneraturum esse.

Nequaquam scio, utrum ebrius mundum ex crisi oeconomica eripere possit an non. Sed fortasse in vino veritas est.

0
タグ: vinum Roma G7

2009/2/10

De ala septentrionali  



Cum in munere anglice vel francogallice scripta legere incipiam, his diebus hoc carmen "Ala septentrionalis" nomine auscultare soleo. Nam sentio enim ego magis efficaciter laborem facere posse.

Fortasse sive velocitas harum linguarum legendarum et rhythmus Akinae voce instrumentisque sonitus optime concordent, sive quantitas adrenalini auditione hujus carminis generata ad lectionem hujusmodi idonea sit, propterea quod ibi inveniam quondam sensum, qui musicae japonicae magis vernaculae ( exempli gratia "Josacus") similis sit, quamquam illud musica rockia vel fusionalis sit.

Ceterum, quale genus musicae ad latine scripta legenda mihi apta sit? Musica lentior? Nondum scio. Attamen, certe musicam saeculorum Baroccorum vel Renascentium, quam olim ipse instrumentis canebam, non aptam esse puto, nam "attat! fufae! hui! recte!" et caetra crebro clamare vitari nunquam potest...
0

2009/2/9

De Securina  

Heri inveni novum gregem musicum valde amabilem "Securina" nomine cujus participiant duae puellae pulchrrimae. Quarum una "Sina" nuncpata civis Tokyonis fortasse ex familia occidentali originem ducit quia oculi sui caerulei sunt, altera "Sena" nomine civis Osakae est dialectum hujus regionis loquens. In carmine earum primo de computorio multa canunt. Ecce pellicula ad carmem suum nuntiandum facta.

Ut videatis, non sunt homines, sed pupae. Hoc etiam pelliculam fecit, ut populum hortatur ad securitatem computorii tutandam, ministerium rerum oeconomicarum ac commercialium ac fabrilium. At istud ministerium adhuc a multis oeconomistis semper vehementer vituperatur, propterea quod frustra dispenseret ingentem pecuniam populi multis consiliis erratis captis; exempli gratia, consilio "Sigma" nomine ad revolutionaria mollia computorialia(anglice: software) perficienda ac consilio ad motorem quaestionis computorialem japonicum perficiendum.

Insuper anno superiore quidam secretarius nomine Kitabata istius ministerii, propterea quod regulas fundamentales capitalismi, exempli gratia valorem liquiditatis, non intellexerit, ab omnibus mercatus financialis participibus stultissimus habitus est.

Attamen videns hanc pelliculam optime a isto ministerio stultissimo factam, puto autem ibi esse saltem unum publicum qui non multo stultus sit. Sed, semper nos cavere oportet, ne istud officiat negotiis adtinentibus ad humanitatem popularem japonicam ut "mangam" vel "animen" vel ludum computoriale. Quia frequenter dicitur ipsam absentiam istius ministerii fuisse causam prosperitatis horum mercium toto in mundo effectae; id est, feliciter nobis istud nihil in humanitate fecit.
0

2009/2/2

De eruptione montis Asamae  

Hodie diluculo valde mane erupit mons nomine Asama qui inter occasum solis et septentriones 120 km procul a Tokyone situs est. Etsi eruptio parva sine ullo damno erat, cinem vento vectum usque ad Tokyonem ac Yokohamam venisse dicitur. Attamen egomet nihil animadverteram, antea quam scripta diurnaria interretialia de hoc eventu legerim.

Ceterum in programmatibus televisificis operarios stationum olei bituminosi multas autoraedas lavare vidi. Ecce negotia nova a Vulcano in crisi oeconomica creata! Eis qui credant effectui consilii “Novorum Actorum( anglice; New Deal )" nequaquam malus eventus sit, quamquam a quibusdam oeconomistis effectus hujus negetur....
0
タグ: 浅間山 噴火

2009/2/1

De statua buddhae surrepta  

Hodie mirabile tristeque nuntium in programmate diurnario televisifico audivi. In quodam templo Kyotonis nomine "Kenninji" interdiu surrepta est statua buddhae decimo septimo saeculo sclupta. Cum 1:30 post meridiem quidam monachus adventores in cellam templi duceret, hanc statuam 70cm altitudine tranquille sedere vidit. Attamen tribus post horis, comperit eam quoquam evanuisse. Dum in templo alii etiam homines essent, nemo furem animadvertit. Ceterum quid fur impius cum statua facere velit? Pro nummo eam vendet vel domi sua eam ponet? Etsi nescio utrum iste poenas caelo det an non, certe, cum olim moriatur, tesseram ferriviariorum curruum ad paradisum buddhistarum habere non poterit...
0
タグ: 建仁寺 仏像 盗難



teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ