Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/9/3

De polypo  

Heri casu inveni relatum biologicum insolitissimum in quo ludi polypi modo scientali curiose describuntur. In parte autem ultima praebetur quaestio fundamentalis haec

Quare ludere polypi debeant?

Quam mirabilis! Laetissimi sine dubio sunt, qui de aenigmate hujuscemodi putando vitam agere possint. Auctores enim relatus respondent hoc modo; genus polyporum, cum tegmenta amisisset, contra vertebras pugnans facultatem cogitandi augere coactum fuit. Et ludi ejus effectus secundarius multum aliti cerebri haberi possunt.

Plinius quoque forsitan propter cerebrum ejus nimis alitum ludet de polypo narrans.

Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari – mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur – , convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem.

クリックすると元のサイズで表示します

Laetissimus fuit quoque is, qui polypum noctu saepes per arborem transcendere credere potuerit, propterea quod nostra aetate verum omnia in interrete videri possint itaque facultatem rerum mirabilium imaginandarum conservare, ut mihi videtur, difficilius factum est.

Attamen nos ipsi semper laetissimi manemus fruentes variis polypi coquinandi artibus, quarum proprii hujus terrae, exempli gratia, tacojaci adpellati sunt. Eos carne polypi ac farina ac juscello amiae fumigatae fermentataeque paramus. Ecce pellicula in qua scire potest quomodo tacojaci coquinentur.

Quod ad saporem pertinens difficillimum describere est, quia in terris peregrinis genus escae eorum adsimile deest. At eos multis placere puto, nisi liquamen Magonense addatur...


4



トラックバックURL

トラックバック一覧とは、この記事にリンクしている関連ページの一覧です。あなたの記事をここに掲載したいときは、「記事を投稿してこのページにお知らせする」ボタンを押して記事を投稿するか(AutoPageを持っている方のみ)、記事の投稿のときに上のトラックバックURLを送信して投稿してください。
→トラックバックのより詳しい説明へ



teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ