Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/8/21

De memoria suave  

Heri in cyberdiario optimi Consalvi juvenis latinistae inveni carmen “Triste Espagna sin ventura” adpellatum, quod memoriam suavem sed paululum amaram mihi revocat. Suavem, quoniam cum discipulus Lycaei essem discus id continens mihi erat ac noctu in zeta mea canorem hunc tristem autem pulchrum adparatu vetere saepe auscultabam. Amaram autem, quoniam iis annis labores mathematicos singulis noctibus valde passus eram.

At mihi forsitan suavissimum omnium carminum sexti decimi saeculi manet hoc “Dulcis Memoria” inscriptum a Francogallico Petro Sandrino compositum ac a Hispanico Diego Ortiz ornatum, nam ipse in juventute instrumentis scilicet tibia cembaloque ea canebam cum amicis, quorum una, puella pulcherrima, nunc habitat peregre uxor alii.



Eo tempore, scilicet octavo decennio praeteriti saeculi Japonicos permultos delectabat altera “Dulcis Memoria”, quae tamen mihi juveni musicae europaeae amatori non cordi erat. At hodie, cum eam ausculto in Youtube, mihi multum pulchrior quam olim sonat. Nescio qua de causa sic fiat, sed fortasse quia paulum senui? Etiam.



Potius vel scribendum est id, quod ea aetate haec terra divitissima omnium orbis terrarum erat itaque in programmatibus televisificis cottidie splendidissimae lautissimaeque res videri poterant. Index etiam Nikkei mense Decembri anno 1989 usque ad 39000 yenorum aucta fuit ac saepe ferebatur terra tota americana pro tociense emi posse. Exempli gratia, nequaquam imaginari possum quanta pecunia necessaria esset, ut haec pellicula operum Renati Magrittes ac Monsus Desiderii paulum similis ad tantummodo semel emittenda facta fuerit, Itaque anni ii suavissimi et omnibus nobis erant.

クリックすると元のサイズで表示します

Malum tamen subito incepit anno 1990, ut dicitur in carmine Sandrini, cum bulla bursae Tociensis delata fuit. Postea propter consilia errata ad commercium bonorum immobilium ac faenus pertinentia regimine capita oeconomia japonica per 20 annos valde dolebat ac dolet. Hodie, quod numerus incolarum ob rationem natalitatis nimis demissae jam minuere coeperit, nemo credit nostram civitatem reflorescituram esse..

Quam tristis Japonia!
4



2009/8/23  2:18

投稿者:Irisatus Iocohamensis

Tibi gratias ago pro adnotatione!

Fieri potest, ut idem carmen suave, cum tristissimi simus, multum pulchrius suaviusque quam primum sonet, Et fortasse hac pulchritudine suavitateque insueta animae paulum sanari possint.

Bene recordor illud praeludum septimum a Chopin compositum mihi differenter sonavisse, cum una ex familia mea vitam amisit ac ei funerationem gerebamus, Et tristitiam suavitate mixtam aliqualiter leniri sensi
http://www.youtube.com/watch?v=77X6PBdrkE0.

Qua de causa permulti musici suavissimos canores super mortibus amatorum forsitan componuerunt. Exempli gratia "Sepulcrum" a J. Frobergeri organistae septimi decimi saeculi compitum.
http://www.youtube.com/watch?v=6Q2TEZvv9Jc&feature=related

2009/8/22  4:56

投稿者:Consalvus

Et vere carmina horum tristitias canentium aliquid suavis in animum inducunt nostrum, itane? Vale!

http://eudemiae.blogspot.com

コメントを書く


名前
メールアドレス
コメント本文(1000文字まで)
URL




teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ