Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/8/14

De Naufragio  

Heri in situ interretiali Sophiae Universitatis Tociensis casu inveni collectiones veterum librorum ad Christianitatem pertinentes publice monstratas. Quorum unum “EMANUELIS ACOSTAE LUSITANI HISTORIA RERUM A SOCIETATE IESU IN Oriente Gestarum admodum usq. a Dei Papa Virgine MDLXIII recognita & latinitate donata” adpellatum ac anno 1572 Lutetiae editum paululum legere coepi, praesertim quoniam multae epistulae de moribus rebusque Japoniae a missionariis ad hanc terram ventis scriptae continentur. In prima pagina libri quarti legitur praescriptio haec;

AD LECTOREM.

Iaponis insula distat ab Lusitania, & quidem periculosa in primis navigatione, leucarum millia omnino sex. Itaque in tanto locorum intervallo frequentibusque naufragiis est necesse, epistolae saepenumero intereunt. Intestinis praeterea seditionibus bellisque paene assiduis ea regio flagrat. quo circa multae rerum publicarum conversiones, crebrique regnorum atque imperiorum ortus atque occasus, in iis locis existunt. Quod ego te, lector, initio monitum volui, quo minus mirere sicubi vel interruptam historiae seriem, vel aliquam fortem in rerum personarumque vocabulis varietatem, offenderis.


VALE.

Revera difficultatem insulae in extremo Oriente sitae communicandae hic breviter sed benissime epistulis interitis descriptam esse puto. Nonnulla ad naves sexti decimi saeculi pertinentia sciri potest in multis picturis a praeclaro Brugelo batavico pictis. Dum egomet in juventute olim parvulam navem velo motam circa paeninsulam Miuram nomine ab Iocohama propinquam gubernabam, nequaquam imaginari possum quomodo navigationes trans oceanos ac in mari Asiae orientalis ob typhones naufragali fieri potuerint navibus sine ullis instrumentis navigationum adjuvandarum ut systemate locos identificanti vel radioelectrico detectorio meteorologico paratis Quam mirabilis rerum meteorologicarum ac astrologicarum scientia eo tempore nautis esset!

クリックすると元のサイズで表示します

Quamquam permulti missionarii in Japoniam ad fidem christianam diffundendam periculum naufragii subeuntes saeculo sexto decimo adventi fuerunt atque nonnullae ecclesiae universitatesque christianae conditae fuerunt saeculo nono decimo cum Japonia portas civitatibus occidentalibus iterum aperuerit, ad extremum nostra aetate haud magnus numerus incolarum hujus terrae converti sunt. Quoniam de causa status non optimi Christianitatis Japonicae hodiernae latine aliquid disserere mihi nimis difficile est, tantummodo hic ponam sententiam quam in epistula a Paulo Alcaceva scripta inveni;

Leges Iaponiorum cum traditae a sanctis viris, tanto iam tempore manserint; ne nunc quidem esse antiquandas

Attamen verum sunt permultae res occidentales quae quasi omnes Japonicos totaliter converterunt. Una quarum maxime cernenda musica est. Nunc audiamus unam ex optimis cantricibus praeteriti saeculi Naomim Chiacim nomine anno 1988 canere carmen notissimum lusitanicum Naufragium adpellatum, quod primum illa praeclarissima Amália Rodriguez cecinerat.

1



コメントを書く


名前
メールアドレス
コメント本文(1000文字まで)
URL




teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ