Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/2/2

De eruptione montis Asamae  

Hodie diluculo valde mane erupit mons nomine Asama qui inter occasum solis et septentriones 120 km procul a Tokyone situs est. Etsi eruptio parva sine ullo damno erat, cinem vento vectum usque ad Tokyonem ac Yokohamam venisse dicitur. Attamen egomet nihil animadverteram, antea quam scripta diurnaria interretialia de hoc eventu legerim.

Ceterum in programmatibus televisificis operarios stationum olei bituminosi multas autoraedas lavare vidi. Ecce negotia nova a Vulcano in crisi oeconomica creata! Eis qui credant effectui consilii “Novorum Actorum( anglice; New Deal )" nequaquam malus eventus sit, quamquam a quibusdam oeconomistis effectus hujus negetur....
0
タグ: 浅間山 噴火



コメントを書く


名前
メールアドレス
コメント本文(1000文字まで)
URL




teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ