Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/10/17

De insolitis  

His diebus saepe utor programmate Garritore adpellato, quod mihi logorrhoiam effecit, ut videtur. Quae aegrotatio autem prodest forsitan eis qui linguas peregrinas

Ecce aliquas res insolitas quas inveni.

Societas aerinautica ANA a viatoribus petit, ut meiant ante volatum ad pondera leviganda. Physici saltem hoc consilium aestimare debent.

Qualem linguam maxime faciliter loqui possit clavicymbalum?

Illuminatio natalica in Osaca jam nitescuit. Quam praemature!

Haec mulier pecuniam cepit attamen forsitan aliquod maximi momenti perdidit.

Ecce musicam subtiliorem hodiernam. Quales soni auscoltentur?

In Nagoja pilus ursi maritimi ob quasdam algas parasitas viridatus est.

7



2009/10/22  20:33

投稿者:Irisatus Iocohamiensis

Salve Aluare optime!

Tibi gratias ago pro commentario.

Puto forsitan te ipsum revera rarum futurum esse, cum haec acta foris Japoniam leges!

>quia vinculum ad scribendum rarum erat,
Si scripta mea "exportare" possim. hinc in Blogger migrare velim

Ut valeas!

2009/10/21  2:39

投稿者:Aluarus

ah...non mihi scribere sinit scripti ''De insolitis'' :(

http://prudentiaetcultura.blogspot.com

2009/10/21  2:35

投稿者:Aluarus

Salve Irisate!

Quam mirabile hoc clavicymbalum sit, utinam ego idem fecissem meum modulans!

Revera nescio num bene scripserim commentarium, quia vinculum ad scribendum rarum erat, et in alterum scriptum tuum mihi mitebat.

Casu inveni in bibliotheca litteraturae universitatis volumen rarum Societatis Studiorum Classicorum Iaponiae (si bene recordor) iaponice scriptum. Fortasse aliquot de hoc scribam blogi mei ut videas, si vis.

Valeas optime Irisate!

http://prudentiaetcultura.blogspot.com

コメントを書く


名前
メールアドレス
コメント本文(1000文字まで)
URL




teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ