Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/9/19

De urinatrice  

Mense praeterito in nuntiis televisificis de quadam puella 19 annos nata, quae habitet in urbe Kuji scilicet in parte septentrionali hujus terrae, nonnulla enarrata sunt adeoque ea notissima non solum a japonicis sed etiam a coreanis facta est. Haec Oomukai Misaki nomine animos multorum movit, quoniam coepit fungi munere urinatricis piscatoriae, quod juvenibus inusitatum autem ad aetatem nostram transmissum est longissima traditione




Exempli gratia, jam in capitulo "De japonicis" inscripto libri de historia serica "Annalium Trium Regnorum" nomine saeculo tertio a Chen Shou scripti invenitur descriptio haec.

又渡一海千餘里至末盧國 有四千餘戸 濱山海居 草木茂盛行不見前人 好捕魚鰒 水無深淺 皆沈沒取之

Navigantes per circa mille leucarum ad regnum Matsurum adpellunt. Plus quam 4000 familiarum ibi numerantur. In litoribus apud montes incolunt. Frondes plantarum arborumque ita densae crescunt, ne antecedens videri possit. Incolis placet percipere pisces haliotesque. Ad altum vadumque urinantur omnes. Ac hos percipiunt.

Hoc etiam est excerptum ex veterrima omnium fonte in qua mores japonici sciri possunt, Regnum Matsurum prope urbem Karatsum fuisse putatur.

Et in veterrimis omnium anthologicis carminum japonice scriptorum "Manyoshu" inscriptis, quae saeculo octavo compilata fuisse putantur, inter omnes circa 4500 carmina inveniuntur aliquot de urinatore canta. Exempli gratia, continetur in tomo undecimo hoc,

伊勢乃白水郎之 朝魚夕菜尓 潜云 鰒貝之 獨念荷指天
イセノアマノ アサナユフナニ カツクテフ アハヒノカヒノ カタオモヒニシテ

Te mihi in amore non respondente maneo veluti haliotes quas urinatores Ises, ut fertur, percipiunt et mane et vesperi urinantes

Ut melius intellegatur, adnotationem hic addem; Japonici antiqui putaverunt haliotem esse genus bivalvis atque unam ex duarum testarum perdidisse. Itaque symbolum amoris unilateralis habita est.

Prope Nagoyam provincia Isensis sita est, ubi et aetate nostra multae urinatrices inveniri possunt. Per saecula haliotes lautia maritima pretiosissima habebantur ac in aulam imperialem Meaci, scilicet Kyotonis, ut vectigal adferebantur. Quas cum in popina hodie edimus, revera multas pecunias solvere debemus!

Attamen numerus urinatricum post bellum alternum propter asperitatem laboris multum minuescere pergit. Et in Kuji, ubi et aestate aqua frigida manet, scilicet solum 16 vel 17 C mense Augusti, per 25 annos nulla puella ausa est urinatrix fieri. Rebus sic stantibus, Misaki valde laetificat non solum quamdam urinatricem veterem in nuntio paritam, sed etiam japonicos coreanosque pulchritudinem feminae veste indigena indutae amantes.

Si hi amantes multi ad Kujim iter facient ad eam videndam ac ibi in deversoriis commorabuntur edentes echinoideas haliotesque, status oeconomicus hujus urbis parvae sine dubio meliorescet!



クリックすると元のサイズで表示しますクリックすると元のサイズで表示します

























































3



コメントを書く


名前
メールアドレス
コメント本文(1000文字まで)
URL




teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ