Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/9/3

De polypo  

Heri casu inveni relatum biologicum insolitissimum in quo ludi polypi modo scientali curiose describuntur. In parte autem ultima praebetur quaestio fundamentalis haec

Quare ludere polypi debeant?

Quam mirabilis! Laetissimi sine dubio sunt, qui de aenigmate hujuscemodi putando vitam agere possint. Auctores enim relatus respondent hoc modo; genus polyporum, cum tegmenta amisisset, contra vertebras pugnans facultatem cogitandi augere coactum fuit. Et ludi ejus effectus secundarius multum aliti cerebri haberi possunt.

Plinius quoque forsitan propter cerebrum ejus nimis alitum ludet de polypo narrans.

Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari – mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur – , convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem.

クリックすると元のサイズで表示します

Laetissimus fuit quoque is, qui polypum noctu saepes per arborem transcendere credere potuerit, propterea quod nostra aetate verum omnia in interrete videri possint itaque facultatem rerum mirabilium imaginandarum conservare, ut mihi videtur, difficilius factum est.

Attamen nos ipsi semper laetissimi manemus fruentes variis polypi coquinandi artibus, quarum proprii hujus terrae, exempli gratia, tacojaci adpellati sunt. Eos carne polypi ac farina ac juscello amiae fumigatae fermentataeque paramus. Ecce pellicula in qua scire potest quomodo tacojaci coquinentur.

Quod ad saporem pertinens difficillimum describere est, quia in terris peregrinis genus escae eorum adsimile deest. At eos multis placere puto, nisi liquamen Magonense addatur...


4



2009/9/18  9:18

投稿者:alius

immunda cito abicienda

2009/9/5  0:49

投稿者:Irisatus Iocohamensis

Salve Optime Ionne!

Gratias tibi ago pro his scriptis. Urbem Mocoam in Gooogle quaesivi ac inveni photographema ejus ecclesiae cum palmis. Quam pulchrum!

Ego quoque multa de rebus computatralibus nescio. Ecce parvum lexicon verborum ad hanc machinam pertinentium, quod tibi forsitan prosit.

http://www.obta.uw.edu.pl/~draco/docs/voccomp.html

Numerus latinitatem vivam in interrete colentium sensatim auctus his annis esse mihi videtur, et ii inveniri possunt in Schola ac Gex Latine Locuentium ac cyberdiariis variis.Te hortar ipse particeps eorum fieri, ut de moribus tuae terrae nobis scribas!
http://www.man.torun.pl/archives/info/grex
http://schola.ning.com/

Ut valeas!

2009/9/4  7:39

投稿者:jhon tez

salve, huius creatores blogi

nescio utrum vos anglice vel hispanice loquereris, itaque latine scribo, mihi nomen Ionnus (jhon) Tez Montenegro est et urbem Mocoam habito, mocoa est caput putumaiensium (hispanice: putumayenses ex putumayo) Putumaio est prefectura columbiae australis.

Latinitatem meam perfecio, ego autem vocabula multa computatralia ignoro et cupiebam nos amicos interretiales constituruos esse, et latinitatem optimam facere..

ignece errores gramathicales si eos facissem

valeatis

コメントを書く


名前
メールアドレス
コメント本文(1000文字まで)
URL




teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ