Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam.

2009/8/28

De nave batavica  

Inter naves europaeae, quae saeculo sexto decimo in Japoniam advenerunt, notissima nobis est una lingua batavica Liefde, latina Amor adpellata. Et in scholis de navigatione ejus nonnulla discuntur. Hodie paulum de itinere quod fecit haec navis scribam.

Mense Junii Anno 1598 navigationem longissimam in Asiam Orientalem incepit classis Societatis Reterodamensis ex quinque navibus composita. Quarum una in Oceano Atlantico a Hispania ac altera in Indonesia a Lusitania captae fuerunt, tertia ad Europam reversa, quarta in Oceano Pacifico submersa, tantummodo quinta scilicet Amor mense Aprile anno 1600 ad ripam regni Bungi, quod nostra aetate Oita adpellatur, naufragio adpulsa fuit.

Inter nautas Amoris, qui 110 numerarentur cum de portu Frisiano Texel nomine discesserit, plerisque propter morbos ut hypovitaminosem vel dysenteriam mortuis atque ab incolis indigenis insulae Floreanae interfectis, 24 tantum superfuerunt ac in terram Japonicam egressi fuerunt.

クリックすると元のサイズで表示します

Archigubernus hujus navis fuit Gulielmus Adams adpellatus, qui, Anglicus in Cantia anno 1564 natus, fertur interfuisse, ut nauarchus, proelio in quo Armata Invincibilis anno 1588 victa fuerat. In Osaca, loco nauarchi graviter aegroti, exceptus fuit a Tocugava Iejasu, qui eo tempore septem provinciarum circum Edo, scilicet nostra aetate urbem Tociensem regerit. Dum missionarii Societatis Jesu Iejasui dixerunt nautas Batavicos Anglicosque Amoris piratas puniendos esse, huic regi multum placuit Gulielmus de itinere insolito Amoris ac proposito commerciali navigationis ejus ac repugnantia inter regna europaea narrans,

Iejasus, maximi proelii Secigaharae victor discessus, Shogunus jussu imperatoris factus fuit ac anno 1603 condidit regimen novum ad saeculum nonum decimum mansurum. Atque Gulielmum ad Edo invitavit, ut munere interpretis monitorisque sibi functus fuerit. Postea praedium beneficiorum in paeninsula Miurae datum fuit huic Anglico, qui Samuraius factus commercium cum Anglia ac Thailandia ac Vietnamia exercuit.

Quod ad navem Amorem pertinens, narranda est res altera qui omnibus latinitatem colentibus sine dubio magni momenti esse mihi videtur. Scilicet primum haec navis adpellata fuit nomine Erasmus ac statua hujus humanistae in ore navis posita fuit.

クリックすると元のサイズで表示します

Cum paginam de hac re scriptam legi, multum miratus sum, quoniam nesciebam qua de causa statua latinistae Reterodamensis ad navem ponenda sculpta fuerit. At pagina Vicipaediae francogallice scripta aenigma hoc mihi evolvit, nam dicit hanc statuam effingere Sanctum Erasmum, qui patronus nautarum habebatur. Forsitan aedificatorem hujus navis ambos uno nomine indicare voluisse puto.

Ceterum mirabilius est, quod haec statua in quodam templo buddhistarum Ryucoin nomine urbis Sano 100km ab Tociense remotae ad nostram aetatem conservata ac per saecula ut Cannon sive Avalokiteśvara,venerata erat. Quamquam eruditissimus omnium Batavicus hic fuit, nequaquam potuisset fingere se genus Buddhae in terra longinqua Asiae habiturum esse.
4



コメントを書く


名前
メールアドレス
コメント本文(1000文字まで)
URL




teacup.ブログ “AutoPage”
AutoPage最新お知らせ