2009/3/3
De magistro Johanne Christopho Devynck latinista
Hodie mane cum japonice in google quaererem cum verbis clavibus“lingua latina" et "elogium", sub lineis meis jocularibus inveni paginam scriptam de quodam viro francogallico quem novi. Sed quam tristis! Fertur eum abhinc 7 annos in Fonte Bleaudi birota athletica vehentem casu viario mortuum fuisse. Adhuc mortem suam nesciebam. Legitur autem eum in Schola Normali Superiori et Universitate Parisiense elogiis latinis studuisse.
Cum in universitate essem, litteras francogallicas me docuit.
Mense Aprilis primo die ejus lectionis, quia non discipulus sectionis litterarum francogallicarum essem, cum eum rogaverim utrum ad lectiones ejus adesse possem an non, mihi tranquille respondit "Pourquoi pas (Quare non)". Nequaquam piger eram, sed confitendum est me nihil litterarum scivisse. Revera linguam francogallicam discebam, tantummodo quia opera musica illius terrae instrumentis canere mihi placebat.
Cum in auditorium veniret, excerpta operum Barthes vel aliorum nobis 5 vel 6 discipulis dans, jubebat tantummodo "Adnotate (Commentez)". Semper valde perplexus manebam, quia eo tempore nondum linguam francogallicam perdidiceram. Non recordor enim quid ei responderem. Fortasse inter omnes discipulos quos doceret, puto ego stultissimus fuisse. Sed colloquia cum eo privatim habita optime recordor.
Cum in via prope universitatem casu congressi simus, paginas latinas quas legebam ei ostentavi. Respondit, "Ah, Suetonius."
Cum epistulam ab amico germanico latine scriptam ei monstraverim,
"Non litteratura, sed litterae."
Cum de libro a Bouffartigue scripto paulum dixerim.
"Eum novi."
In curru ferriviario cum Shinjukum iter faceremus dixit,
"Cum puer essem, camelus appellabar "
Infeliciter in Japonia linguam latinam non docebat. Explicationem ejus de, exempli gratia, rhotacismo audire voluissem....
Cur abivis, dum maneo?
0

2009/3/7 9:00
投稿者:Irisatus Iocohamiensis
Tibi gratias ago pro verbis suavissimis. Sentio ego revera ab magistro appelleri, ut de eo latine aliquid scribam, quamquam mundum post mortem esse non credam; scripta sua ultima ad Ponge pertinet, dum egomet de hoc scriptore in lectione sua primum demum scivi.
2009/3/4 23:08
投稿者:Reginaldus
Nihil aliud hic scripsisti viro doctissimo quam pulcherrimum elogium. Decorum est venerare magistros sicut modo facis. Vale.
http://renaudmercier.blogspot.com
http://renaudmercier.blogspot.com